- BUDINGA
- BUDINGAGerman. Budingen, nomen Comitatus Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite, ex familia perillustri Isenburgica. Cum enim Henricus, Arnoldi Electoris Trevirens. frater, duos genuisset filios, Gerlacum et Ludovicum; illi Isenburgum inferius obrigit; huic ab Eilvige coniuge, Budingense accessit dominium. Et quidem in Budingensibus, praeter ramum Grensavium, (qui a Gerlaci nepote Salentino, marito Adelheidis agnatae ex linea Budingensi, inchoatus, defecit A. C. 1664.) duos ramos ex se emisit Ludovicus Dietheri Electoris Moguntini frater. Ex eius namquelibetis Philippus Kalterspacenses dedit, qui nunc esse desiêre, Iohannes in Birstein reliquos: et quidem huius nepos Wolffgangus Ernestus pater communis est omnium nune superstitum. Eô enim, et primâ eius coniuge, Annâ Gleichensi, mortuâ a. C. 1598. natus Wolffgangus Henricus, bienniô post patrem, exstinctus A. C. 1635. ex Maria Magdalena Nasslovia, quae obiit A. C. 1454. suscepit, praeter qumque filias, silios septem: Wolffgangum Ernestum (natum A. C. 1617. denatum A. C. 1642.) Fridericum Ludovicum (natum A. C. 1619. denatum 1620.) Iohannem Ludovicum (natum A. C. 1622. qui primo Mariam Iulianam Hanoicam; exin Luisam Nassoviam sibi iunxit, ex hac Pater, praeter filias septem, 4. filiorum, e quibus supersunt, Carolus Ludovicus, natus A. C. 1653. Iohannes Philippus A. C. 1655. et Wilhelmus Mauritius a. C. 1657. dicti Comites Isenburgi et Budingae et c. in Offenbach) Christiavum Mauritium (natum A. c. 1625. denatum A. C. 1664. cuius uxor Magdalena Nassovica) Fridericum Adolphum (natum et denatum A. C. 1631.) et Carolum Ludovicum (natum A. C. 1633. denatum A. C. 1662.) Ex tertio vero matrimonio, Iulianae nempe Witgensteniae, genuit Wolffgangus Ernestus praefatus Ludovicum Arnoldum (natum A. C. 1619. denatum A. C. 1662.) et Iohannem Ernestum Comites Isenburgi et Budingae, in Budingen, natum A. C. 1625. cui uxor obtigit Maria Carola Erpachia. Vide Phil. Iac. Spenerum, ubi supra. Plura vide de familia Isenburgica suô locô. Uti vero primus Isenburgi Comes Henricus perhibetur A. C. 1230. Sic Budingae Dietherus, qui, ut Dynastia ista comitatûs augeretur honore, impetravit. Quam utramque nostrô saeculô Wolffgango Henrico Isenburgi et Budingae Comiti tanguam laesae Caesaris atque Imperii Maiestatis reo ademptam, Georgio Hassiae Landgravio (qui constanti in Imperatorem atque domum Austriacam obsequiô affectuque Fidelis nominati meruit) Ferdinandus II. largitus est A. C. 1635. Secuta transactio inter Hassos et Isenburgicos A. C. 1642. quâ inter alia certa Comitatuum istorum portio 20000. florenos annuos ferens, septem feuda, uti appellantur nobilia, et cum titulo, quô Hassi etiam superstitibus Isenburgicis potierentur, successionis iura, si quando istorum progenies deficeret, Cattis mansêre; reliqua Comitibus restitui debebant. Cautum quoque, ne generalis amnestiae, quae tum sperabatur, benesiciô se tuerentur Comites: qui tamen aliquot post annis, cum de Pace Osnabrugae ageretur, pacta illa, nimiô Domus suae damnô, vi metuque et quidem ab aliis inita causautes, aetatis quoque miserationem meritae iura invocando restitui in integrum petivêre. Et indulta iis dictâ pactione amnestiae gratia, salvis tamen iuribus, quae Hassi sibi competere obrenderent. Sed et Saxones cupiditati Cattorum refragabautur, datam sibi succedendi Comitibus, quôcumque modô terra ad Caesares reverteretur, a Rudolfo II. A. C. 1596.et a Matthia, Ferdinando II. atque Leopoldo Imperatorib. confirmatam spem memorantes. Nec ad versaturos se, si successionis casus daretur. Catti aliquando prae se ferebant. mansit tamen hactenus inter hos lis, neque Saxones Hassiae Landgravios Isenburgae et Budingae Comitum nomine salutant, Tob. Pfannerus de praecipuis. Germ. Principum Gentibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.